vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo
duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid
non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata
es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis
in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et
polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus
imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi
noluisti erubescere
ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae
tu es
numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem
ecce locuta es et fecisti mala et potuisti
et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid
vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super
omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata
est ibi
et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est
reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel
dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit
praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam
ipsa
et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et
moechata est cum lapide et cum ligno
et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix
soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix
Israhel conparatione praevaricatricis Iuda
vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices
revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem
meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar
in perpetuum
tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum
praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno
frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus
convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir
vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et
introducam vos in Sion
et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos
scientia et doctrina
cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in
diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti
Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec
visitabitur nec fiet ultra
in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et
congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in
Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient
simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris
ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi
terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium
et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis
sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic
contempsit me domus Israhel dicit Dominus
vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum
Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini
Dei sui
convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras
ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino
Deo nostro salus Israhel
confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia
nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias
eorum
dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia
nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres
nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non
audivimus vocem Domini Dei nostri